- JACERE osculum et Jactare basia
- JACERE osculum et Jactare basiainter ritus adorantium. Adorantes enim non manum porrigebant eam postea ad os referentes, quod voluit Lips. in Electis: sed manum osculabantur, deinde eam versus illum quem adorabant, solebant protendere, quod iacere osculum dicebatur. Tac. Hist. l. 1. c. 36. Nec deerat Otho, protendens manus, adorare vulgum, iacere oscula et omnia serviliter pro dominatione. Sic apud Phaedr. l. 5. Fab. 7. v. 28.—— Tibicen Iactat basia.i. e. populum adorat. Manum nempe tales osculabantur, dein eam ad eos porrigebant, quorum honori ac venerationi dabant illudosculum: sicque protensione manus, quam prius erant osculati, quodammodo osculum ipsum porrigere et iactare ad eos videbantur, quibus honorem illum deferebant. Hinc Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 106. et Sat. 4. v. 118. etA facie iactare manus, laudare paratusSi bene ructavit.Quod qui facit, is utique manu prius faciem tangit, quam eam iactet. Manu venerari et manu salutare idem dicebant. Tac. de Ner. cantante. Postremmo genu flexus et coetum illum manu veneratus est. Histrionem ille verum agebat: at histrionum, pantomimorum et cantorum hic mos erat, ut populum scenam inegressi adorarent. Vet. Epigr.Ingressus scenam populum saltatro adorat.Sic Aurigae flagello populum venerabantur, uti diximus supra. Plura hanc in rem vide, apud Salmas. ad Vopisc. in Probo, et infra in voce Labratum. Sed et bellaria ac lemniscos iaciendi mos, indigitatur Suet. in Ner. Claud. c. 25. Incedenti passim victimae caesae, sparso per vias identidem croco ingestaeque aves ac lemnisci et bellaria. Flores, alibi passim: quarum similiumque rerum iniectione Hieronicae, item Numinum statuae, honorari solebant, ut pluribus docet Casaub. ad l. et nos hîc aliquid, ubi de Coniectu florum. Porro missilia iaciebantur in populum Spectaculis intentum, idque e Basilica sive Regia, quae Foro imminebat: quod κατα κορυφην` ῥἰπτειν, de superiori loco in caput inferiorum iacere, vocat Dio l. 49. Vide eund. Casaub. ad Ner. Claud. c. 21. Contumeliae vero causâ in Imperatores exosos, fragmina panis, lapides lutum, pulverem, rapa, alia iaci consuevisle, dicimus hîc passim, vide quoque Theod. Marcil. ad eund. Auct. Vesp. c. 4. ut et infra verbo Spargere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.